Antiquitas posterior


Orbis antiquitatis posterioris: imperio occidentali deleto gentes Germanicae Europam regebant, dum in oriente imperium orientale contra Persas pugnabat.

Antiquitas posterior[1] est notio recens spatium temporis designans, quo regio Mediterranea ab Aetate Classica in medium aevum transiit. De principio et fine eius, docti multum disputant. Sunt qui dicant antiquitatem posteriorem a Discrimine Tertii Saeculi coepisse et circa annum 750 finem cepisse.[2] Certum est illam singulis regionibus dissimiliter duravisse.

Initio huius temporis Augusti Diocletianus et Constantinus exercitum administrationemque restituerunt; divina imperatoris dignitas confirmata est; migratione gentium cum Imperium Romanum Occidentale debilitatum et denique deletum, tum nova populorum Germanorum regna genita sunt.

Finis Imperii Romani Occidentalis hominibus tum viventibus aetas discriminis summi visa est, quare singuli et consummationem saeculi venturam putaverunt. Vero, cultus humanus civilisque antiquorum, non repentino exstinctus, moribus Germanorum temperatus paulatim in novam culturam transformatus est.

Imperium Romanum Orientale valde commutatum, Antiquitate Posteriore exeunte, post magna bella, contra Persias et Arabes gesta, lata territoria amisit. Alia civitas potentissima, id est regnum Sassanidarum, demum omnino evanuit.

Maximi momenti est triumphus religionis Christianae et postea ortus diffusioque celerrima religionis Islamicae.

Notio Antiquitatis Posterioris anno 1853 a Iacobo Burckhardt introducta ("spätantike Zeit") passim accepta est, imprimis postquam sociologus Maximilianus Weber et artis historicus Aloisius Riegl ea usi sunt.[3] Imago quam hodie habemus de Antiquitate Posteriore a Petro Brown creata est, praecipue in operibus The World of Late Antiquity: AD 150–750 (scil. "Orbis Antiquitatis Posterioris: AD 150-750") anno 1971 editum, et The Making of Late Antiquity (scil. "Creatio Antiquitatis Posterioris") anno 1978 editum.

  1. Mauritii Schuster, De C. Sollii Sidonii Apollinarii imitationibus studiisque Horatianis, Vindobonae 1908.
  2. Sicut Centrum pro antiquitate posteriore Universitatis Oxoniensis.
  3. Maximilianus Weber, Soziologie: Weltgeschichtliche Analysen: Politik (Stutgardiae 1968), 58 (primo editum anno 1909); Jacobus Burckhardt, Die Zeit Konstantins des Großen (Lipsiae 1853), 313. Confer Alexander Demandt, Die Spätantike (Monaci 2007), xvii, 587–88.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search