Aqua marina

Aqua marina in Freto Malaccensi.

Aqua marina est aqua in mari vel oceano. Aqua marina in Oceano Mundi salinitatem plusve minusve habet circa 3.5 centesimarum (35 grammata/litrum, vel 599 mM). Hoc significat quodque aquae marinae chiliogramma (circa litrum per volumen) circa 35 grammata salum dissolutorum habere, plerumque natrii (Na+) et chloridi (Cl) iontium. Densitas apud superficiem est circa 1.025 g/millimetrum. Aqua marina est aqua dulci aquaque pura (densitatis 1.0 g/ml apud 4 C) densior, quia sales dissoluti massam addunt sine voluminin insigniter contribuendo. Punctum gelationis aquae marinae decrescit dum concentratio salis crescit. Ea salinitate quotidiana circa –2 C conglaciat.[1] Frigidissima aqua marina nota (statu liquido) fuit –2.6 C, in flumine sub monte glaciei Antarctico anno 2010 observata.[2]


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search