Araneae


Subphylum : Chelicerata 
Arachnomorpha 
Classis : Arachnida 
Ordo : Araneae 
Clerck, 1757
   
Palaeontologia
Carboniferum superius > Recens
a, abdomen; c, cephalothorax; q, chelicerum; p, pedipalpum; l1 ad l4 pedes; h, filariae.

Araneae (-arum, f.; binomen a Clerck anno 1757 factum) sunt arthropoda aerem spirantia quibus sunt octona crura et chelicerae dentibus praeditae quae venenum infundere possunt. Eae sunt maximus arachnidorum ordo, qui in diversitate omnium specierum omnium organismorum septimus numeratur.[1] Araneae per omnem orbem terrarum inveniuntur, in omne continente praeter Antarcticam, et se in paene omne habitatione constituerunt, colonizatione aeris et maris excepta. Anno 2008, saltem 43 678 species[2] et 109 familiae a taxinomistis perscriptae sunt[3] ; inter autem communitatem scientificam manet dissensio de propria harum familiarum classificatione, ut videri potest in plus quam viginti classificationibus quae post 1900 positae sunt.[4]

Harum animalium, duodecim sunt nocivae tantum. Habitant plane in omnes continentes, praeter Antarcticam. Omnino solitariae, omnes sunt praedatores parvorum animalium. Sericum producunt, saepe ut telas faciant et eo utuntur in praedas suas capiendas, ut stramentum, iam ut ferri ab aere.

  1. P. A. Sebastin et K. V. Peter, eds. (2009), Spiders of India, Universities Press / Orient Blackswan. ISBN 978-81-7371-641-6.
  2. "Sociable spiders: Come into my parlour," Economist, 26 Ianuarii 2013.
  3. Norman I. Platnick (2009), The World Spider Catalog, editio 9.5 (Vasingtoniae: American Museum of Natural History), confirmatus 25 Aprilis 2009.
  4. Rainer F. Foelix (1996), Biology of Spiders (Novi Eboraci: Oxford University Press, ISBN 0-19-509593-6), p. 3.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search