Archiepiscopus

Michael de Poblete Casasola, Archiepiscopus Manilensis (1649–1667).

Archiepiscopus (-i, m.; ex Graeco ἀρχι- 'primus' + ἐπίσκοπος[1] 'inspector', 'custos') in multis sectis Christianis est episcopus amplioris gradus aut muneris. In aliis sectis, sicut Lutherana Ecclesia Sueciae et Ecclesia Anglicana, titulus a duce sectae[2] geritur; in aliis, sicut Ecclesia Catholica Romana, multi sunt archiepiscopi, qui aut provinciae ecclesiasticae cum suo archidioecesi metropolitani praestant, aut unius dioecesis tantum episcopi titulares sunt.

Primis ecclesiae temporibus unaquaeque urbs antistitem proprium, episcopum, habebat.

Tempore Imperii Romani, episcopus Christianos cuiusdam urbis pascebat; cum autem ecclesia creverit, urbes in unam provinciam coniungebantur, et episcopi in metropolibus archiepiscopi nominabantur.

  1. Vocabulum quod ipsum est ἐπί 'super' + σκοπος 'qui videat'.
  2. In Ecclesia Episcopali Civitatum Foederatum, dux sectae est episcopus praesidens (Anglice presiding bishop).

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search