Aromatum apud Indos nascentium historia

Garcia de Orta, Colóquios. Editio prima (Goae, 1563)
Caroli Clusii versio Latina. Editio prima (Antverpiae, 1567)

Colóquios dos simples e drogas da Índia, opus mox Latine versum titulo Aromatum et simplicium aliquot medicamentorum apud Indos nascentium historia, est liber manualis, Goae anno 1563 divulgatus, de plantis utilibus et medicamentis quae Portugallenses nuper in India reppererant. Auctor fuit Garcias ab Horto (vulgo Garcia de Orta), medicus Portugallensis Iudaeus qui Goae ab anno 1534 habitaverat.

Titulus plenus Lusitanicus sonat Colóquios dos simples e drogas he cousas medicinais da Índia e assi dalgũas frutas achadas nella onde se tratam algũas cousas tocantes a medicina, pratica, e outras cousas boas pera saber, scil. "Colloquia de simplicibus, pharmacis et materia medica Indiae atque aliquibus fructibus ibi repertis, ubi etiam tractantur res nonnullae medicina et vita diurna relevantes aliaeque utiles ad sciendum". Dialogi commenticii septem et quinquaginta enarrantur in quibus Garcias contubernalem Ruanum, Indiam visitantem, certiorem facit de medicamentis et aromatibus eius regionis. Aromata ordine alphabetico tractantur, origine, confectione, mercatu necnon utilitate seriatim refertis. Nomina Graeca, Latina, Arabica, Indica, Lusitanica et Hispanica enumerantur. Varia interdum dicuntur de rebus Indiae medicis politicisque, de animalibus et de commercio aromatum inter Hispanis et Portugallensibus disputato. Cholera morbus curiosissime describitur.[1]

Carolus Clusius mense Ianuario 1564 Olisipone hunc librum emit.[2] Mox Latine vertit, textu admodum abbreviato, dialogis in commentationes simplices redactis, atque Antverpiae anno 1567 versionem suam divulgari iussit.

Nicolaus Monardes, qui Hispanice libellum de tabaco aliisque medicamentis Americanis anno 1571 Hispali divulgavit, Garciam nominatim citans (quem Latine ut videtur legit) comparationem inter tabacum et bague (lege bangue), a Garcia descriptum, facit.[3]

  1. Dialogus 17. "A classic of clinical description": Roddis (1931) p. 203
  2. Exemplum a Clusio emptum Cantabrigiae in bibliotheca universitatis servatur.
  3. "Diego Garcia de Guerta enel libro que escrivio de los Aromatos de la India Oriental dize ...": Nicolaus Monardes, Segunda parte del libro de las cosas que se traen de nuestras Indias (1571) (quaternion C4 verso apud Google Books)

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search