Artes liberales

Septem artes liberales, pictura in Horto deliciarum Herradi von Landberg saeculi duodecimi producta.

Artes liberales sunt artes quae dignae idoneaeque putantur, ut homines liberi beata mentis vita versentur, adversus eas inliberales artes, quae sunt ad fines serviles, occupationales,? aut oeconomicas.

Graeci quamquam iuvenes liberos certis doctrinarum disciplinis erudiendos esse affirmabant, tamen certum numerum earum non noverunt.

Cicero eruditionem perfecti oratoris disscribens artes liberales docuit geometriam, musicam, studium litterarum poëtarumque complecti, cum scientiis naturalibus, ethica, et civilitate.[1]

Apud Romanos septem artium disciplinam primus Marcus Terentius Varro polyhistor protulit. Quae divisae in trivium et quadrivium libris Martiani Capellae, Flavii Aurelii Cassiodori, Isidori de Sevilla Medio Aevo traditae sunt.

Ita ab antiquitate usque ad aetatem mediaevalem tandem, artes liberales dicuntur septem quae et eruditionem in monasteriorum scholis, facultates et curricula universitaria constituebant. Hae artes in partes duas divisae sunt, trivium et quadrivium appellatas:

Quadrivii disciplinae appellatae sunt post disciplinas in quas olim Pythagoriani fautores omnem mathematicam diviserunt:

Anonymus auctor mediaevalis illos versiculos excogitavit, quibus hae disciplinae memoriae mandari solebant:

GRAM loquitur, DIA verba docet/colit, RHET verba ministrat/colorat,

MUS canit, AR numerat, GEO ponderat, AST colit astra.

  1. "Artes quibus liberales doctrinae atque ingenuae continentur; geometriam, musicam, litterarum cognitionem et poetarum, atque illa quae de naturis rerum, quae de hominum moribus, quae de rebus publicis dicuntur," Cicero, De Oratore III, apud situm books.google.com (Google Books).

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search