Bacteria

Antonius van Leeuwenhoek. microbiologus fuit primus homo qui bacteria microscopio observavit.
Salmonella typhimurium (colore rubro) cellulas humanas invadit. Micrographum electronicum coloribus auctis.

Bacteria (Graece βακτήριον 'parvum baculum') sunt organismi plerumque libere viventes et omnibus locis praesentes, qui saepe in una cellula consistunt ac magnum microorganismorum prokaryoticorum dominium constituunt. Ferme pauca micrometra longa, inter prima vitae genera in tellure orta erant, atque in plurimis eius habitationibus iam inveniuntur. Solum, aquam, fontes calidos acidicos, ramenta radioactiva, et biosphaeram profundam corticis Telluris habitant. Magni momenti sunt bacteria in multis circuli nutrimentorum gradibus per nutrimenta sicut nitrogenium ex atmosphera extracta et ficta. Circulus nutrimentorum decompositionem corporum mortuorum comprehendit, ubi bacteria rationem gradus putrefactionis reddunt. In communitatibus biologicis quae spiramenta hydrothermalia et manationes frigidas circumdant, bacteria extremophilia nutrimenta ad vitam sustenendam necessaria per composita soluta, sicut sulphidum hydrogenii et methanum, ad energiam conversa praebent. Bacteria praeterea symbiotice et parasitice cum plantis animalibusque coniunguntur. Plurima nondum rite circumscripta sunt, multaeque species coli in laboratorio non possunt. Studium bacteriorum est bacteriologia, provincia microbiologiae.

Bacteria ubique sunt, et nonnulla morbos efficiunt.

Taxinomia bacteriorum multum disputatur. Post systema trium dominiorum a Carolo Woese anno 1977 propositum, bacteria dominium habentur, regni igitur gradus manet non usitatus. Secundum indicem LPSN, dominio sunt triginta phyla, ad dexteram partem huius paginae indicata.

  1. "Classification of Bacteria", List of prokaryotic names with standing in nomenclature (LPSN).

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search