Bellum frigidum

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Occidentales colore caeruleo, orientales rubro, ac civitates neutris partis viridi pictae

Bellum frigidum[1] fuit tempus contentionis geopoliticae inter Unionem Sovieticam et Civitates Foederatas, atque inter socios eorum, quod paulo post secundum bellum mundanum (anno 1946 vel 1947) coepit et usque ad annum 1991 duravit, cum Unio Sovietica dissoluta esset. Quamquam ambae partes arma nuclearia construxerunt, doctrina excidii mutuo promissi ambas a primo impetu deterruit. Praeter amplificationem militarem, contentio etiam in bello psychologico, variis divulgationibus, exploratione secreta, prohibitione commercii, certaminibus ludicris, ac technologia spatiali ostensa est. Bellum "frigidum" appellatur, quoniam duae potentissimae civitates inter se magna proelia non commiserunt, quamquam bellis vicariis sociorum aderant.

Germania nazistica in secundo bello mundano devicta, foedus inter Civitates Foederatas et Unionem Sovieticam ruptum est. Politica et oeconomia duarum civitatum graviter discrepabant. Unio Sovietica erat civitas unius factionis, doctrinam Marxismi et Leninismi sequens, oeconomiam suam dirigens, prelumque coercens, et Civitates Foederatae erant civitas capitalistica, electiones prelumque plerumque libera habens, liberatem expressionis et associationis civibus dans.

In societatem Civiatum Foederatarum, occidentalem vel capitalisticam appellatam, inierunt maior pars Europae occidentalis, Iaponia, Australia, aliaeque civitates. Societas orientalis vel socialistica prater Unionem Sovieticam maiorem partem Europae orientalis, Cubam, aliquando Sinas, aliasque civitates comprehendebat. Etiam erat grex neutram partem sequens, inter quas erant Aegyptus, India, Indonesia, Iugoslavia. Hoc tempore plurimae civitates colonicae libertatem adeptae et inter duas partes disputatae sunt.

In Asia orientali, bellis ambiguosis Unio Sovietica conabatur opem augere in bellis ambiguosis. In Corea et Vietnamia, socii Unionis Sovieticae cum sociis Americae pugnabant. In bello Coreano nemo vicit; ergo est Corea in duas partes nunc divisa: socii Americae nunc in Corea Meridionali regnant, Unionis Sovieticae in Corea Septentrionali. In Vietnamia communistae Sovietico auxilio vicerunt.

Muro Berolinensi anno 1989 destructo ac Foedere Varsoviae anno 1991 dissoluto, duces Civitatum Foederatarum Americae victoriam pronuntiaverunt.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search