Bibliotheca nationalis

Bibliotheca Britannica Londinii situm, maxima mundi bibliotheca nationalis.
Bibliotheca Nationalis Centralis Florentina, Florentiae sita, est una e binis bibliothecis nationalibus Italiae.
Bibliotheca Nationalis Sinae est maxima bibliotheca in Asia continentali sita.
Bibliotheca Nationalis Brasiliae est maxima bibliotheca in America Australi sita.
Sedes Bibliothecae Nationalis Hispaniae Matriti.

Bibliotheca nationalis, vel bibliotheca civica, est bibliotheca a rectione civitatis pro civitatis praestante repositorio datorum constituta. Quae institutiones, bibliothecarum publicarum dissimiles, raro sinunt ut utentes libros aliasve res mutuentur et ab aedificio auferant. Saepe tenent multa opera rara, pretiosa, magni momenti. Eis est officium litterarum civitatis colligendarum et conservandarum, ambo intra extraque fines civitatis. Ergo, earum communitas est ipsa natio generalis. Inter exempla fortasse notissima sunt Bibliotheca Britannica Londinii, et Bibliotheca Nationalis Francica, Lutetiae sita.[1][2] Latiores rei definitiones exstant, ubi proprietates receptaculi actorum publicorum minoris momenti est.[1][2]

  1. 1.0 1.1 Line et Line 2011.
  2. 2.0 2.1 P. J. Lor et E. A. S. Sonnekus (2010), "Guidelines for Legislation for National Library Services" Formula:Webarchive, IFLA. Accessus 10 Ianuarii.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search