Camillus Flammarion

Camillus Flammarion
Flammarion cum uxore prima Sylvia Petiaux

Camillus Flammarion, vulgo Nicolas Camille Flammarion (natus apud Montigny-le-Roi die 26 Februarii 1842; mortuus in Juvisy-sur-Orge die 3 Iunii 1925), fuit astronomus Francicus et scriptor de rebus astronomicis, de planetis habitabilibus, de spiritualismo.

Anno 1858, studiis theologicis a patre suasis abiciens, in officinam longitudinum apud Observatorium Lutetiae receptus est; unde post quattuor annos, libro suo La pluralité des mondes habités ('De mundis multis habitatis') nuper divulgato, a directore Urbano Le Verrier dimissus est. Scriptoribus libelli Le Cosmos se adiunxit; ab anno 1865 editor scientificus diurni Le Siècle meruit.

Anno 1874, Sylviam Petiaux in matrimonium duxit; qua mortua anno 1919 rursus Gabriellam Renaudot duxit.

Familia Camilli Flammarion crebrius in nominibus rerum astronomicarum commemoratur. An uxor prima Sylvia Petiaux appellatione asteroidis 87 Sylviae indicatur, non liquet; uxori autem alterae Gabriellae Renaudot nomen 355 Gabriellae sine dubio alludit, sorori Berthe Martin-Flammarion appellatio 154 Berthae, nepti Zelia Martin appellatio 169 Zeliae. Asteroides 1021 Flammario, crater lunaris Flammarion et iuxta hoc Flammarion rima nomen astronomi ipsius celebrant.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search