Cannabis



Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Rosales 
Familia : Cannabaceae 
Genus : Cannabis 
L.

Cannabis,[1] apud posteriores etiam Cannabum,[2][3] est genus plantarum florentium familiae Cannabacearum, cuius omnes species descriptae, nempe Cannabis sativa[4] L.,[5] Cannabis indica Lam., Cannabis ruderalis Janisch.,[6] sunt in Asia Media endemicae. Multum differt inter doctos utrum genus in tres species dividi debeat, an variationes unius speciei putari.[7]

Modis in permultis et saepius dissimilibus homines per aeva cannabim usurpabant, papyrum, funes, vestimenta, et vela ex cannabis fibris facientes, et folia, flores, semina cibo coquentes. Etiam cannabim medicinae medicamentoque consumebant, quia insunt multa chemica, cannabinoides vocata, quorum nonnulla sicut cannabidiol adiuvant aegros, et nonnulla sunt psychotropica, sicut tetrahydrocannabinol, quod homines et nonnulla cetera animalia[8] inebriat.

  1. Varro Rust. 1.23.6; Col. 2.10.21; Plin. Nat. 19.63 & 173.
  2. Pallad. Agr. 3.5 et 4.5.
  3. Isidorus Hispalensis. Etymologiarum Libri Viginti, 19.27.2-3.
  4. Sativa sane attingit adiectivum ductum de sero, serere, sevi, satum.
  5. Linnaeus in suis Speciebus Plantarum scripsit sativam anno 1723, sed Caspar Bauhin fuit primus, anno 1597.
  6. Janischevsky anno 1924 designavit novam speciem ex Asia Media et Siberia Occidentali fibrosiorem.
  7. Amala Raman, Davide Brown censore "The Cannabis Plant," ex Cannabis: The Genus Cannabis, (Universitas Portus Magni: Schola Pharmaceutica, 1998), p. 29.
  8. Consilium veterinariis scriptum quo depressio, ataxia, et bradycardia inter alios effectus cannabis in animalia enumerantur. Commentatio apud ASPCA. (Anglice)

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search