Cechia

Wikidata Cechia
Res apud Vicidata repertae:
Cechia: insigne
Cechia: insigne
Cechia: vexillum
Cechia: vexillum
Terra continens: Europa
Territoria finitima: Slovacia, Polonia, Germania, Austria
Locus: 50°0′0″N 15°0′0″E
Caput: Praga

Gestio

Res publica parlamentaria
Princeps: Petrus Pavel
Praefectus: Petrus Fiala
Consilium: Parlamentum rei publicae Bohemicae
Iudicium: Supreme Court of the Czech Republic, Supreme Administrative Court of the Czech Republic, Constitutional Court of the Czech Republic
Situs interretialis

Populus

Numerus: 10 900 555
Sermo publicus: lingua Bohemica
Zona horaria: UTC+1
Moneta: corona Cechica

Commemoratio

Paean: Kde domov můj
Praeceptum: Veritas vincit

Sigla

ISO CZ, CZE, 203; IOC CZE
Dominium interretiale: .cz
Praefixum telephonicum: +420
Siglum autoraedarum: CZ

Tabula aut despectus

Cechia: situs
Cechia: situs

Cechia[1] (Bohemice Česko), rite res publica Bohemica[2] (Česká republika), est civitas sui iuris in Media Europa sita, a septentrionibus atque oriente Poloniae, ab occasu solis ac septentrionibus Germaniae, a meridie Austriae, ab oriente sole Slovaciae finitima. Civitas uno nomine rato ac firmo nuncupari nequit, quippe quae ex tribus terris historicis, quae sunt Bohemia, Moravia, Silesia, constet, atque ab anno 1918 usque ad annum 1992 pars Cechoslovaciae fuerit. Praga, huius civitatis caput atque urbs maxima, pulchritudine apud exteras gentes adeo innotuit ut quotannis permultos advenas alliceret.

Cechia haec civitatum foedera subscripsit:

Proelio Amantiae anno 1526 commisso, terrae Coronae regni Bohemiae partim, ut in Moravia vel Silesia, acceperunt, partim vero, ut in Bohemia, regem ex stirpe Habsburgensium libere creaverunt. Quo facto iam inde ab illo anno persona regis cum Austria et Hungaria coniunctae una cum aliis civitatibus quasi fundamentum fuerunt eorum, quae post aliquot saecula orta sunt, Imperii Austriaci et Austro-Hungarici.

Cum imperium, finito primo bello mundano, collapsum esset, libera res publica Cechoslovaca anno 1918 creata est quae populos Cechorum Slovacorumque et 3 000 000 Germanos[3] iungeret; quae quidem inter secundum bellum mundanum a nazistis occupata in eiusdem belli fine denuo restituta est. At anno 1948, subitanea rerum conversio Cechoslovaciam cum factionis Sovieticae civitatibus iunxit. Anno 1968, dum de re publica necnon oeconomica regenda dissensio crescit, conatus regimen communisticum reformandi, qui ver Pragense appellantur, pacti Varsoviensis exercituum invasione oppressi sunt. Postquam anno 1989 regimen communisticum corruit, Kalendis Ianuariis anni 1993 civitas in duas civitates separatas, Cechiam et Slovaciam pacifice est divisa.

Res publica Bohemica est libera res res publica, in qua complures sunt factiones, democratica et parlamentaria, cuius dux gubernationis est primus minister et cuius dux civitatis est praeses.

  1. "memores pacti, quod [anno 1992] res publicae foederatae et Germaniae et Cechiae Slovaciaeque de bona vicinitate et collaboratione familiari confecerunt": Matthias Geipel, Latein als Vertragssprache innerhalb Europas (1997) pars 2. Idem verbum a Latinistis saec. XIX "Čechia" scribi solet (Phytotoxicologiae čechicae tentamen, exhibens plantas venenatas Čechiae apud Google Books); J. Presl, "Mantissa I ad floram Čechicam, sistens . . . diagnoses plantarum novarum Čechiae indigenarum" in Deliciae Pragenses (1822) p. vii. "Czechia": Gaudium universae Czechiae; De nomine Česko et Czechia (Bohemice)
  2. "summis auspiciis rei publicae Bohemicae": vide diploma universitatis Carolinae.
  3. Plurimos eorum invitos; nam bello finito incolae linguae theodiscae in partibus et Bohemiae et Moraviae et Silesiae habitantes diebus 29 et 30 mensis Octobris 1918 declaraverant se cum Austria consociari malle.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search