Civitates Foederatae Occidentales

Definitiones regionales inter fontes variant. Haec tabula Civitates Foederatas Occidentales ostendit secundum definitionem Ministerium Census, quae civitates comprehendit tredecim: Alasca, Arizona, California, Coloratum, Havaii, Idahum, Montana, Nivata, Novum Mexicum, Oregonia, Uta, Vasingtonia, et Vyomina. Haec regio in partes montanas et pacificas vicissim dividitur.[1]
Arcus Aditalis Ludovicopoli, etiam Aditus ad Occidentem appellatus, progressum Civitatum Foederatarum in occasum commemorat.

Civitates Foederatae Occidentales, saepissime Occidens Americanus et Occidens tantum appellatae, sunt regio quae occidentalissimas Civitatum Foederatarum civitates a maioribus traditas comprehendit. Quia respublica condita ad occidentem processit, significatio notionis occidentis per tempus mutata est. Ante circa 1800, iugum Montium Appalachianorum limes occidentalis videbatur. Ex quo tempore, limites ulterius processerunt, et Flumen Mississippiense orientalissimus Occidentis limes qui fieri poterat appellabatur.

Strata autocinetica et spatium apertum in Arizona septentrionali.

Occidens aequa et planities aridas et semiaridas et montes silvosos plerumque comprehendit.

Saeculo vicensimo uno, civitates quae regionem a Montibus Saxosis et Pelvi Magna ad Oram Occidentalem amplectuntur Occidentem Americanum constituere plerumque habentur.

Maxima urbs in regione est Angelopolis, in Ora Occidentali sita. Aliae Orae Occidentalis urbes maiores sunt Didacopolis, Bernardinopolis, Iosephopolis, Franciscopolis, Quercupolis, Bakersfieldia, Sacramentum, Seattlum, Tacoma, et Portlandia. Urbes in civitatibus montanis prominentes sunt Denverium, Fontes Coloratenses, Phoenix, Tucson, Albuquerque, Campi, Urbs Lacus Salsi, Boise, El Paso, et Cheyenne.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search