Codex

Vide etiam paginam discretivam: Caudex.
Codices veteres in bibliotheca collegiali
Codicis Partes:
0 - Alella
1 - Involucrum
2 - Tegumen
3 - Charta finalis
4 - Spina
5 - Apex
6 - Princeps
7 - Fundus
8 - Pagina dextra (recta)
9 - Pagina laeva (versa)
10 - Canalis

Codex primum fuit solum arboris truncus aut ligni later, sed hodie hoc vocabulo praecipue dicitur liber rectangulariter formatus, saeculo primo in Europa excogitatus, volumen surrogans.

Codex efficientius quam volumen scripturam tenere potest, quia sinit scribere in ambabus folii partibus, quae dicuntur paginae. Christiani, quos Imperium Romanum primum insectatum est, codici faverunt, quia eum facile sinu contexerunt.

Quod fere omnes libri hodie codice modo facti sunt, liber fere semper 'codicem' significat. Quodam autem die libri electronici quoque viliores facti fabricentur.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search