Cogitatio libera

Viola × wittrockiana, usitatum cogitationis liberae signum.

Cogitatio libera est sententia philosophica quae ponit opiniones veritatem attingentes formari debere in logica, ratione, et empirismo conditas, contra auctoritatem, traditionem, vel alia dogmata.[1][2] Cognitiva cogitationis liberae adhibitio cogitare libere, et exercitatores cogitationis liberae cogitatores liberi appellantur.[1][3]

Cogitatio libera ponit homines notiones accipere non debere quae veritas propositas sunt sine scientia et ratione consultata. Ergo, cogitatores liberi eorum opiniones iacere conantur in fundamentis factorum, rationis scientificae, et principiorum logicae, ullius fallaciae vel effectus sapienter circumscribentis auctoritatis, praeiudicii confirmationis, praeiudicii cognitivi, sapientiae usitatae, culturae popularis, praeiudicii, sectarianismi, traditionis, legendorum urbanorum, et omnium dogmatum aliorum vacui. De religione, cogitatores liberi habent indicia haud sufficientia exsistentiam sustinere rerum supernaturalium esse.[4]

Dictum in "Clifford's Credo" Gulielmi Kingdon Clifford, mathematici et philosophi Britannici saeculi undevicensimi, propositionem cogitationis liberae fortasse optime describit: "Falsus est, semper et ubique, et pro aliquo, aliquid sine indiciis haud sufficientibus credere."[5][6]

Etiam est significatio liberum examen nunc saepe in usu in Belgica (Batavice vrij onderzoek, Francice libre examen). Quam primo Angelus Politianus usus est, ad finem opinionis hominum describendi qui in re publica litteraria numerabantur.[7] Liberum examen etiam erat praeceptum Universitatis Lugduno-Batavae.[8] Hodie in Belgica principium liberi examinis communitatem cosmotheoreticam laicam dictam - etiam lege![9] - definit.[10]

  1. 1.0 1.1 Definitio, merriam-webster.com.
  2. Definitio, dictionary.com.
  3. Nontracts, Freedom From Religion Foundation.
  4. James Hastings, Encyclopedia of Religion.
  5. Anglice: "It is wrong always, everywhere, and for anyone, to believe anything upon insufficient evidence."
  6. William Kingdon Clifford, The Ethics of Belief (1879 [1877]).
  7. Nicolaus Ioannis filius Balashov, Tiburtius Klaniczay, A. D. Mikahĭlov,Littérature de la Renaissance : à la lumière des recherches, anno 1978: "Rejetant tout dogmatisme et toute autorité, il (Angelus Politianus) déclarait, dans la préface des Mélanges : "Nous ne machinons pas d'intrigues, mais libero examine, libera veritate fronte rem gessimus"."
  8. Annales Academici, 1859-1860, Lugduni-Batavorum, 1862, p. 171: "Ad liberum examen! De hac formula nostra gloriantes, ius critices vindicantes, ad liberam inquisitionem et investigationem procedimus, semper hoc statuentes: aut omnia, aut nihil; aut tradita accipere sine critica, aut germani critici partes agentes omnem perquirere traditionem."
  9. Vide articulum 7 numerus 4 legi de die 21 Iunii 2002 de Consilio centrali communitatum cosmotheoreticarum non confessionalium Belgicae, de delegatibus institutisque quibus administrationem mandatur divitiarum communitatum cosmotheoreticarum non confessionalium agnitarum.
  10. Saeculis 19 ac 20 societas Belgica dissociatissima erat inter pilas (id est communitates) catholicam et laicam (quod pilarizatio (verzuiling/pilarisation) dicitur); etiam hodie nonnulli cultus religiosi communitasque laica dicta ac instituti sui pariter lege agniti sunt.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search