Communicatio (informatica)

Vide etiam paginam fere homonymam: Communicatio.
Cicero cum patribus conscriptis communicat

Communicatio, in informatica, dicitur modus quo ens quoddam cum alio ente informationem commutat. Communicatio invenitur inter omnia viventium regna: animalia, plantas, protista, fungos, eubacteria, et archaebacteria. Communicatio accidit inter cellulas et inter species.

Inter homines, quidem communicatio omnes interactiones appellatur ubi nuntia, facta, data, cogitationes, opiniones, aliasque res informaticae per signa, symbolos et regulas semioticas coniunctim condictas commutantur. Quae signa et modi includunt linguas, litteras, et gestús.

Communicatio, sicut disciplina academica, longam historiam habet. Apud antiquos, Trivium scholasticum constabat in intenso artium grammaticae, rhetoricae, dialecticae studio.

Communicatio rationem duarum viarum censeri potest, ubi cogitationes, sensús, et notiones coniunctim commutantur eo consilio ut finis aut meta mutua per opera facilius attingetur.

Pactio de iuribus hominum invalidorum etiam Braille, linguam simplicam, multimedia, communicationem augmentantem et alternativam et informationis technologiam accessibiles etiam "communicationem" definivit.[1]

Nexus interni

  1. Pactio de iuribus hominum invalidorum, articulus 2: Definitio

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search