Communio Anglicana

Communio Anglicana (Anglice Anglican Communion) est communio Christiana per totum orbem terrarum diffusa, quae mores suos atque elementa et catholica et reformata coniungit: traditio Catholica imprimis in liturgia ordinibusque sacris praevalet, Reformata in theologia. Ecclesiae Anglicanae se partes "unius Catholicae et Apostolicae ecclesiae"[1] aestimant, traditione theologiaque reformationis Anglicae (et partim Scoticae) coniunctae. Tamen Communio Anglicana reformationem suam non rupturam ecclesiae praereformatae, sed redintegrationem ecclesiae necessariam interpretatur. Inde Communio Anglicana et Catholica et Reformata est, a reformatione quidem propriam traditionem theologiamque sequens. Toto orbe terrarum Communioni Anglicanae circiter 80 000 000 hominum in 385 dioecesibus adhaerent.[2]


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search