Communitas oeconomica Europaea

Civitates, quae Communitatem oeconomicam Europaeam condiderunt.
Vexillum Europae, ab anno 1968 publicum Communitatis oeconomicae Europaeae insigne.

Communitas oeconomica Europaea[1] (Anglice European Economic Community = EEC, Francice Communauté économique européenne = CEE, Theodisce Europäische Wirtschaftsgemeinschaft = EWG) fuit nomen societatis quarundam civitatum Europae, qua communes res oeconomicae secundum consilia Europae integrandae adiuvarentur. Die 25 Martii anno 1957 communitas foederibus Romaninis ictis a civitatibus Belgica, Francia, Italia, Luxemburgo, Nederlandia, et Res publica foederalis Germaniae, condita est.

Anno 1993 nomen communitatis finibus interim auctis in Communitatem Europaeam mutatum est; die autem 1 Decembris anno 2009, foedere Lisbonensi rato, dissoluta est, sed instituta communitatis parte Unionis Europaeae continuant.

  1. Attestatio nominis in: "Diarium Europa" anni 2009, vide: Diarium Europa[nexus deficit]

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search