Conclave (architectura)

Haec pagina de parte domus explicat. Si nomen congregationis cardinalium, qui novum papam eligunt, quaeris, vide Conclave.
Cubiculum hospitale in Iaponia (Deversorium iuvenum).
Habitatio.
Cubiculum aegrorum (valetudinarium).

Conclave (-is, n.)[1] est spatium interioris aedificii partis, quae claudi potest, muris, pavimento, tecto inclusum, quod certa largitudine (circiter 10 m²) patens ac fenestris instructum ad habitandum destinatum est. Interdum etiam verbum Graecum diaeta (δίαιτα) hoc sensu adhibetur, praeterea Medio Aevo ad cameram significandam.

Vocabulum a praefixo con- (cum) et clave deducitur, quia clave claudi potest.[2]

  1. In libris classicis reperiuntur formae genetivi pluralis conclavium et conclaviorum. De aliis formis raris vide Thesaurum Linguae Latinae s.v. "conclave".
  2. Thesaurum Linguae Latinae s.v. "conclave".

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search