Corea

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Hic de paeninsula Coreana scribitur. Ampliora de civitatibus Coreanis in paginis "Res Publica Coreana" et "Res Publica Popularis Democratica Coreana" scribuntur.

Corea Septentrionalis (북한) et Meridiana (대한민국)
Tabula paeninsulae Coreanae eiusque ambarum civitatum: Res Publica Coreae viridi obscuro et Res Publica Popularis Democratica Coreae viridi claro.

Corea [1] est paeninsula inter Sinas et Iaponiam in Asia Orientali sita. A parte septentrionali flumen Ialum et flumen Tumenum tangit. Nostra autem aetate, fines Coreanorum in duas civitates dividuntur: Res Publica Coreana (vulgo Corea Meridiana) et Res Publica Popularis Democratica Coreana (vulgo Corea Septentrionalis). Ante 1945, hae duae Coreae una civitas erant. Hodie quoque multi Coreani duas Coreas natura unum territorium esse putant. et in futuro unam denuo civitatem fore sperant.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search