Cyropaedia

Cyropaedia Italiane versaː editio incunabula (1494).

Cyropaedia (Graece Κύρου παιδεία 'Cyri institutio') est mythistoria de rebus gestis Cyri Maioris, regis Persarum ab anno 550 ad 530 a.C.n., a Xenophonte, scriptore Graeco, prima parte quarti saeculi a.C.n., octo libris disposita. Qua lectione delectatus Cicero optime de ea iudicavit, cum scriberet: "Cyrus ille a Xenophonte non ad historiae fidem scriptus est, sed ad effigiem iusti imperii."[1] Etenim de rebus illo tempore a Persis gestis Graeci pauca noverunt, quae apud Herodotum leguntur. Sed dum eventa, dialogos, orationes, proelia suo arbitrio ficta narrat Xenophon, re vera de educatione et iustitia, de disciplina militari et optimo imperatore, de arte magni imperii comparandi et administrandi disserit. Itaque Cyropaedia ad politicam philosophiam pertinere potius videatur, adeo ut nonnulli critici opinati sint hoc libro Xenophontem Rei Publicae Platonis respondere voluisse[2] (quod alioqui dubium est). Certe monarchiam militarem laudat Xenophon, non oligarchiam philosophorum.

  1. Ad Quintum fr. I,1,23.
  2. Aulus Gellius, Noct. Att., XIV,3. Diogenes Laertius Vita Platonis III,34.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search