De signis

De Signis est quarta in Verrem oratio, in qua Cicero furta Verris in signis et reliquis ornamentis Siciliae, cum publicis et sacris, tum privatis et profanis, ut, picturis in tabula et textili (hoc est vestibus stragulis), vasis aureis, argenteis, Corinthiis, Deliacis, gemmis, caet. demonstrat falsamque esse Hortensii defensionem qui ea empta esse a Verre, non ablata dicat. Nam neque per leges licere magistratibus in [provincia|provinciis] mercari quicquam, neque talia esse pretia, ut non ablata videantur. Inscribitur haec oratio de signis, quod furta in his commissa ad religionem pertinent, adeoque praecipua sunt


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search