Dementia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Dementia[1][2] est grave et globale facultatis cognitivae damnum in homine olim non debilitato. Hoc damnum superat id, quod ex senectute ordinaria exspectari potest. Dementia est aut constans, effecta per singulare et globale vulneris cerebri, aut progressiva, sequens aliquem morbum, e. g. Alzheimerianum et deminutionem diutinam efficiens. Quamquam dementia inter senes communior est, etiam ante aetatem 65 annorum fieri potest; quo facto, dementia praecox appellatur.[3]

Dementia non est morbus uniformis, sed potius syndroma aegritudinis non diserta (i.e., copia signorum et symptomatum), in quibus adfectae cognitionis regiones sunt memoria, attentio, lingua, et solutio problematum. Diagnosis usitate requirit, ut symptomata saltem sex menses adsint.[4]; confusio cognitiva per tempora breviora, praecipue minus quam nonnulla hebdomada rite delirium appellatur. In omnibus confusionum cognitivarum generibus, superiores functiones mentis in progressione morbi primum adficiuntur.

Hodie tres typi principales discernuntur, tametsi saepe formae mixtae fiunt: dementia corticalis, dementia subcorticalis, et dementia frontalis. In dementia corticali imprimis memoria, calculatio, et lingua imminutae sunt, in dementia autem subcorticali, res exsecutivae et celeritas cognitionis, in dementia frontali demum personalitas, iudicium, et arbitrium.

In cura aegrotorum cum dementia non raro morum et psychologica symptomata circum dementiam valde onerose appareant.

  1. C. T. Lewis et C. Short, A Latin dictionary founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary (Oxoniae: Clarendon Press, 1879).
  2. G. D. Arnaudov, Terminologia medica polyglotta. Latinum-Bulgarski-Russkij-English-Français-Deutsch (Serdicae: Editio medicina et physcultura, 1964).
  3. H. Fadil, A. Borazanci, E. A. B. Haddou, M. Yahyaoui, E. Korniychuk, S. L. Jaffe, et A. Minagar, "Early Onset Dementia," International Review of Neurobiology, 84 (2009): 245–262, doi 10.1016/S0074-7742(09)00413-9, ISBN 978-0-12-374833-1, pmid 19501722.
  4. "Dementia definition". MDGuidelines. Reed Group .

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search