Evangelium secundum Matthaeum

Pagina e libro manuscripto evangelii secundum Matthaeum

Evangelium secundum Matthaeum primum est evangelium in canonico sacrarum scripturarum ordine et, secundum traditionem antiquam, etiam scriptum est primum inter quattuor. Dicitur scriptum esse ab apostolo Sancto Matthaeo. Apostolus narrat genealogiam Iesu, eius iuventutem, vitam publicam, beatitudines, crucifixionem necnon resurrectionem Iesu, Regnum Dei atque apostolorum missionem. Evangelium secundum Matthaeum dicitur esse scriptum prius Hebraice, postea Graece redditum.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search