Expeditio 29

Insigne Expeditionis 29.

Expeditio 29 fuit vicensima-nona diuturnitatis expeditio ad Stationem Spatialem Internationalem (SSI) missa. Expeditio rite coepit cum aeronavis Soyuz TMA-21 ex SSI discederet, hora 00:38 UTC die 16 Septembris 2011,[1] quando astronautae Satoshi Furukawa, Michael Fossum, et Sergeius Volkov, qui in Soyuz TMA-02M vehentes Iunio 2011 advenerant, sua opera coeperunt.

Soyuz TMA-22, quod additos Expeditionis 29 astronautas ad SSI tulit, primum Septembri 2011 immitti intentum erat, sed ob defectionem Progress M-12M vehiculi suppeditantis die 24 Augusti, immissio ad 14 Novembris retenta est.[2] Se feliciter cum SSI die 16 Novembris 2011 coniunxit.[3]

Expeditio 29 rite finita est cum Soyuz TMA-02M se ab SSI die 21 Novembris 2011 separavit, astronautis Furukawa, Fossum, et Volkov ad Tellurem in ea redientibus, atque Daniele Burbank, Antonio Shkaplerov, et Anatolio Ivanishin in SSI pro Expeditione 30 manentibus.[4]


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search