Ferrum

26 manganumferrumcobaltum


Fe

Ru
Proprietates generales
Nomen, Symbolus, Numerus Atomicus ferrum, Fe, 26
Configuratio electronica ferri, nucleus et 26 electrones (tabula Anglice signata).

Ferrum[1] est elementum chemicum cuius signum est Fe et numerus atomicus 26. Id est metallum in prima transitionis serie digestum, per massam frequentissimum elementum quod omnem tellurem componit, multum nuclei interioris et exterioris effingens.

Signum Martis post antiquitatem ad repraesentandum ferrum adhibitum est.

Quod attinet ad frequentiam, ferrum est quartum elementum chemicum in cortice telluris inventum. Frequentia quidem ferri in planetis saxosis sicut Tellus est effectus fusionis in stellis massae magnae, ubi generatio niccoli-56 (quod in frequentissimum ferri isotopum tabescit) est ultima reactio fusionis nuclearis exothermica. Hoc efficit ut niccolum radioactivum fiat ultimum elementum generatum antequam conlapsus supernovae generis II ad eventum explosivum quae hunc praecursorem radionucleidum ferri abundanter in spatium spargit.

Sicut alia elementa gregis 8, ferrum variissimos status oxidationis habet, –2 ad +6, quamquam status +2 et +3 sunt frequentissimi. Ferrum elementale fit in meteoroidis et aliis circumiectibus quibus est paulum oxygenii, sed oxygenium et aquam fert. Superficies ferri novi apparent griseoargenteae et inlustreae, sed in aere quotidiano oxidizantes, oxida ferri generant, etiam robigo appellata. Dissimilis multorum metallorum aliorum quae passivantia? oxidi strata pariunt, oxida ferri plus volumen metallo ferreo occupant, et ergo oxida ferri defringuntur et superficies novas pro corrosione exponunt.

Ferrocenum.
Meteorites ferri compositionis nucleorum interioris et exterioris Telluris similes sunt.
Diagramma phasis ferri puri pressurae humilis (tabula Anglice signata).

Metallum ferreum adhibitum est post antiquitatem, quamquam ligationes metallicae, quibus sunt humiliores temperaturae liquefactionis, primum in historia adhibitae sunt. Ferrum purum est mollis (aluminio mollior), sed fundendo non fieri potest. Materies magnopere per impuritates fundendi, sicut carbonium, dura fit et stabilitur. Certa carbonii proportio (inter 0.2% et 2.1%) chalybem efficit, qui ferro puro esse potest usque ad millies durior. Crudum metallum ferreum in fornacibus altis, ubi aes per coke ad ferrum crudum convertitur, cui est multum carbonii. Addita purgatio per oxygenium summam carbonii ad proportionem rectam ad faciendum chalybem deminuit.

Chalybes et ferrum carbonii humilis mixturas cum aliis metallis (chalybibus ligatis) sunt amplissima metalla in usu industriae, ob eorum multas proprietates optabiles et abundantiam ferri.

Chemicis ferri compositis, quae composita ferrea et ferrica comprehendunt, sunt multi usus. Oxidum ferri cum pulvi aluminii mixtum accendi potest ad generandam reactionem thermitis, in conferruminando et aeribus purgandis adhibitam. Binaria parit composita cum halogenis et chalcogenis. Inter eius composita organometallica est ferrocenum, primum "compositum sandwich" inventum.

Ferrum personam magni momenti in biologia agit, prompte tenues complexes cum oxygenio moleculari in haemoglobin et myoglobin generat; haec duo composita sunt frequentia transportationis oxygenii proteina in vertebratis. Etiam adhibetur ferrum in situ activo? multorum enzymorum redox magni momenti quae de respiratione cellulari et oxidatione et reductione in plantis et animalibus tractat.

Color caeruleus Borussicus.

Verbo ferro sunt multi sensus translati, inter quos:

  • Ferrum est res ferrea, exempli gratia catena.
  • Ferrum est armamentum, exempli gratia gladius vel telum.
  • Ferrum est signum duritiae, et signum absentiae affectu.
  1. "Ferrum": Peter van der Krogt, "Elementa chemica" apud situm Elementymology & Elements Multidict. Verbum Latinum classicum.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search