Gulielmus Shakesperius

Wikidata Gulielmus Shakesperius
Res apud Vicidata repertae:
Gulielmus Shakesperius: imago
Gulielmus Shakesperius: imago
Gulielmus Shakesperius: subscriptio
Gulielmus Shakesperius: subscriptio
Nativitas: Aprilis 1564; Stratfordia super Avonam
Obitus: 23 Aprilis 1616; Stratfordia super Avonam
Patria: Anglia

Familia

Genitores: John Shakespeare; Mary Shakespeare
Coniunx: Anne Hathaway
Proles: Susanna Hall, Hamnet Shakespeare, Judith Quiney

Memoria

Sepultura: Holy Trinity Church

Insignia heraldica

Gulielmus Shakesperius: insigne
Gulielmus Shakesperius: insigne

Gulielmus Shakesperius[1] sive Shaksperius,[2][3][4] vulgo William Shakespeare[5] (Stratfordiae super Avonam in Anglia natus anno 1564; ibidem 1616 mortuus), fuit Anglicus tragoediarum comoediarumque necnon fabularum historicarum auctor et poeta, maximus linguae Anglicae scriptor et praestans orbis terrarum dramatista late habitus.[6] Poeta civitatis Angliae saepe appellatur, et vates Avonae.[7] Etiam fuit carminum compositor, histrio, theatri procurator. Opera eius exstantia, inter quae conlaborationes cum scriptoribus aliis, in duodequadraginta circiter ludis scaenicis, 154 carminibus (sonettis), nonnullis poëmatibus generum variorum duobusque narrativis consistunt. Eius opus dramaticum tam Anglice quam permultis linguis conversum saepissime omnium scriptorum scaenicorum peragitur.

  1. Jahrbuch, ab Deutsche Shakespeare-Gesellschaft
  2. Confer titulum operis Gulielmi Shaksperii Julius Caesar: Latine reddidit Henricus Denison (Oxoniae et Londinii: John Henry et James Parker; Cantabrigiae: Deighton, Bell & Co.; Eton: E. P. Williams; 1856)
  3. "Hastivibrax" iocose apud Carruthers interpr., Aliciae per speculum transitus, sed alibi in usu, e.g. [1].
  4. "Shakespeare" tantum in titulo commentatiunculae Ben Jonson On Shakespeare "De Shakespeare Nostrati."
  5. Vide imaginem nostram. Orthographiae multae in libris et documentis reperiuntur
  6. Bevington 2002: 1–3; Greenblatt 2005: 11; Wells 1997: 399.
  7. Dobson 1992:185–86.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search