Hydrosphaera

Motus aquae circa, supra, et per Terram "circulum aquaticum" appellatur, insignem hydrosphaerii rationem describens.
Unda in ora Maris Septentrionalis.
Stilla aquae in foliio.
Canalis Tolosae.

Hydrosphaera (ex Graeco ὕδωρ 'aqua' + σφαῖρα 'sphaera') in geographia physica mixtam aquae massam in, sub, et super superficie planetae describit.

Massa hydrosphaerae Terrae est circa 1.4 × 1018 tonnae metricae, quae sunt circa 0.023% massae Terrae. Circa 20 × 1012 tonnae huius rei est in atmosphaera Telluris (volumen unius tonnae aquae est circa 1 metrum cubicum). Circa 75 centesimae superficiei Terrae, area circa 361 millionum chiliometrorum quadratorum (139.5 milliones milium quadratorum), ab oceano contegitur. Media oceanorum Terrae salinitas est circa 35 grammata salis per chiliogramma aquae marinae (3.5%) [1]

Hydrosphaera atmosphaeram Terrae, lithosphaeram, biosphaeram, et pedosphaeram comprehendit. Suae partes constituentes sunt Oceanus Mundi, flumina, maria, aqua terrestris, atque aqua in atmosphaera. Hydrosphaera clima et biosphaeram movet.

  1. Michael J. Kennish, Practical handbook of marine science, ed. 3a, Marine Science Series (CRC Press, 2001, ISBN 0-8493-2391-6), p. 35.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search