Indigenae

Homo Ainu ex Esonia Iaponiae translaticium vestimentum gerens.

Indigenae sunt gentes, quae terris ubi antiquitus habitaverunt amissis in minorem partem maioris alicuius civitatis redactae exclusione sociali periclitantur.[1] Quae in legibus cuiusque civitatis vel inter civitates plerumque copias iurum propriorum in earum coniunctionibus historicis cum terra propria conditas habere dicuntur. In multis autem civitatibus, earum dignitates et iura humana restringuntur vel negantur, eae ut minoritates reipublicae propriae segregantur.

Conventiones Societatis Internationalis Laboris[2] et Declaratio et propositum Vindobonae[3] ac Declaratio de iuribus indigenarum iura ac sui iuris indigenarum gentium confirmant.

  1. Coates 2004:12.
  2. Conventio 169 Societatis Internationalis Laboris, decerata anno 1989.
  3. Declaratio et propositum Vindobonae, sectione 2, capite 29.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search