Informatica

Informatics Forum
Forum Informaticarum(en), anno 2008 confectum, investigatores Scholae Informaticarum(en) apud Universitatem Edinburgensem domo excipit.
Aenigma, machina computatralis quattuor rotarum, quam milites in Bello Orbis Terrarum II adhibebantur.

Informatica[1] (-ae, f.) est studium systematum computationalium.[2][3] Secundum Europaeum Societatis Machinarum Computationalium(en) Concilium et Informaticam Europaeam(en), hoc vocabulum est synonymum vocum scientiae computatralis et professionis computationis,[4] ubi notio maximi momenti est tractatio informationis(en).[2][5] In variis autem civitatibus vel culturis, terminus informatica, praecipue in scientia bibliothecaria(en), aliam significationem habet, ubi synonymo datorum coacervatio et recuperatio(en) prodest.[6]

Informatica omnes vitarum nostrarum aspectus hodie afficit, quia computatra omnes homines civitatesque per fiscalia, interretialia, et "communicationalia" mundi systemata attingunt.

  1. Vocabulum Latinitatis hodiernae in contextibus praesertim interlinguisticis adhibitum: vide titulos libellorum Acta Universitatis Sapientiae: Informatica; Acta informatica.
  2. 2.0 2.1 "What is Informatics? University of Edinburgh" .
  3. INFORMATICS | Bedeutung im Cambridge Englisch Wörterbuch. . dictionary.cambridge.org .
  4. "Are We All In The Same Boat? ACM & Informatics Europe" 
  5. What is Informatics? - Definition from Techopedia. . Techopedia.com .
  6. Wellisch, Hans (1 Iulii 1972). "From Information Science to Informatics: a terminological investigation". Journal of Librarianship 4 (3): 157–187 .

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search