Ingeniaria industrialis

Productio industrialis machinarum ferrearum in Britanniarum Regno, anno 1945.

Ingeniaria industrialis est disciplina ingeniariae quae multiplices rationes, systemata, organizationes per integra hominum, pecuniae, scientiae, informationis, instrumentorum, energiae, materierum systemata evolvenda, meliorem facienda, exsequienda optimizare? conatur.[1]

Fridericus Winslow Taylor circa 1900.

Ingeniarii scientiam sollertiasque in scientiis mathematica, physica, sociali proprias, una cum principiis rationibusque enodationis designationisque artis ingeniariae, ad eventus atque exitus e systematibus rationibusque productos subtiliter enumerandos, praedicandos, aestimandos adhibere solent.[1] Ex quibus effectibus systemata, rationes, situs novos ad laborem, materies, machinas utile coniungendas excogitare possunt, et meliorem faciunt qualitatem fertilitatemque systematum, aut physicorum aut socialium.[2] De proprietatibus, sententiis, vel rationibus utentis, ingeniaria industrialis cum investigatione effectionis, ingeniaria systematum, ingeniaria fabricationis, ingeniaria productionis, scientia administrationis, ingeniaria administrationis, ingeniaria pecuniaria, ergonomica, ingeniaria rerum humanarum, ingeniaria salutis, aliisque rebus convenit.

Ingeniaria industralis, quamquam sua concepta prima magnopere cum certis disciplinis ad commercium pertinentibus congruunt (praecipue cum administratione effectionum), est vetustissima disciplina, quae in plurimis iurisdictionibus a diplomate laborandi ingeniariae professionalis proprio continetur.

  1. 1.0 1.1 Salvendy 2006: 5.
  2. What IEs Do. . www.iienet2.org 

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search