Insulae Marchionis

Tabula Insularum Marchionis.

Insulae Marchionis[1] (Francice Îles Marquises; Marchionice Te Henua (K)enana (Lingua Insularum Marchionis Septentrionalium) et Te Fenua `Enata (Lingua Insularum Marchionis Australis), ambobus 'Terra Hominum' significantibus), vel Archipelagus Marchionis (Francice Archipel des Marquises), vel vulgo Marchiones (Francice Marquises), sunt grex insularum volcanicarum Polynesiae Francicae, collectivitas transmarina Francica in Oceano Pacifico australi situs, ad 9° 00S et 139° 30W perscriptus. Locus altissimus est cacumen Montis Oave in insula Ua Pou, ad 1230 metra (4035 pedes) supra aequor maris.[2]

Insulae Marchionis sunt una ex quinque partibus administrativis Polynesiae Francicae. Caput partis administrativae est oppidum Taiohae in insula Nuku Hiva situm. Numerus civium insularum censu Augusti 2007 fuit 8632.[3]

  1. Insulae Marchionis—Georgius Forster, Florulae Insularum Australium Prodromus (Gottingae: Typis Joann. Christian. Dietrich, 1786), passim; insulae Marchionis—C. H. Persoon, ed., Synopsis Plantarum, seu Enchiridium Botanicum, complectens Enumerationem Systematicam Specierum Hucusque Cognitarum (Parisiis Lutetiorum: apud Carol. Frid. Cramerum; et Tubingae: apud J. G. Cottam, 1805), p. 14.
  2. Situs publicus communium Insularum Marchionis, apud www.polynesie-franciase.pref.gouv,.fr.
  3. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named census

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search