Insulae de Cook

Wikidata Insulae de Cook
Res apud Vicidata repertae:
Insulae de Cook: insigne
Insulae de Cook: insigne
Insulae de Cook: vexillum
Insulae de Cook: vexillum
Terra continens: Oceania
Locus: 21°14′0″S 159°47′0″W
Caput: Avarua

Gestio

Princeps: Carolus III (rex Britanniarum)
Praefectus: Henry Puna
Consilium: Parliament of the Cook Islands
Situs interretialis

Populus

Numerus: 14 222
Sermo publicus: Anglice, Cook Islands Maori
Zona horaria: UTC−10:00, Pacific/Rarotonga
Moneta: New Zealand dollar, Cook Islands dollar

Commemoratio

Paean: Te Atua Mou E

Sigla

ISO CK, COK, 184; IOC COK
Dominium interretiale: .ck
Praefixum telephonicum: +682

Tabula aut despectus

Insulae de Cook: situs
Insulae de Cook: situs

Insulae de Cook[1] seu Cookenses[2] (Rarotongane Kūki 'Āirani, Anglice Cook Islands, olim Hervey Islands) sunt res publica parlamentaria democratica sui iuris in Oceano Pacifico Australi sita, cum Nova Zelandia consociata. Quindecim parvulae insulae totam aream 240 chiliometrorum quadratorum habent, sed eius zona oeconomica exclusiva 1 800 000 chiliometra quadrata oceani tegit.

Praecipua incolarum sedes in insula Rarotonga[3] (14 153 incolarum anno 2006) sunt, ubi internationalis aëroportus est. Multi incolae Cookenses in Nova Zelandia habitant, praesertim in Insula Septemtrionali quam in Insulis Cook. Secundum anni 2006 censum, 58 008 incolarum se ethnice Cookiensium Maorianorum prognati identificabant.

Cum circiter 100 000 salutatoribus insulas anno pecuniario 2010-11 visitantibus, periegesis praecipua nationis industria est, et ductorium oeconomiae elementum, longe ab re argentaria exōchōria, margaritis, et marinis pomorumque exportationibus.

Res defensionis et externae Novae Zelandiae responsalitas sunt, consultis Insulis Cook. Nuperrime, Insulae de Cook magis magisque liberas rationes externas adoptaverunt. Quamquam Cookienses Novae Zelandiae cives sunt, Cookiensium statum habent, qui aliis Aotearoanis civibus non datur.

  1. "Praefectura apostolica insularum de Cook": "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  2. Vb. adiect. "Cookensis", cf. Cylindraustralia cookensis, Xouthous cookensis etc.
  3. "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search