Intellegentia artificialis,[1] vel intellegentia ficticia,[2] est subdisciplina informatica quae machinis intellegentibus creandis studet. Disciplina intellegentiae artificialis enchiridiis hoc modo describitur: "studium et formatio actorum intellegentium",[3] ubi "actor intellegens" est systema quod confinia sua sentit et ita agit, ut successus habeat quam maximos.[4]
Ioannes McCarthy, qui anno 1956 artificial intelligence terminum technicum composuisse videtur, intellegentiam artificiosam describit scientiam et artem esse machinas intellegentes faciendi.[5] Quae schola investigat notam potissimam hominum, intellegentiam (sapientiam Hominis sapientis) tam exacte describere, ut machina simulari possit.[6] Quod studium quaestiones philosophicas de natura mentis et de finibus gloriae scientiae offert: quaestiones quae mythis, fabulis, et philosophia ab ultima antiquitate examinatae sunt.[7] Intellegentia artificiosa initio spem animum incitantem iniecit, deinde regressus accepit,[8] et nunc est pergravis industriae technologicae pars, quae multis in quaestionibus difficillimis informaticae solvendis adiuvit.[9]
Intellegentia artificiosa in investigatione tam technica et speciali consistit, ut aliqui existimatores eam obtrectent, quod campus centifidus sit.[10] Subcampi A.I. quaedam problemata, usus quorundam instrumentorum et diuturnas opinionum contentiones complectuntur. Gravissima intellegentiae artificialis problemata pertinent ad ratiocinationem, cognitionem, praedispositionem, eruditionem, communicationem, sensus nec non rerum movendarum tractandarumque facultates.[11] Alii intellegentiam generalem (sive A.I. fortem, Anglice: "strong A.I.") consectantur,[12] alii non iam credunt fortem A.I. impetrari posse.
© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search