Interrete

Imago viarum per partem interretis, quae data—notas, picturas, litteras electronicas, etc.—ferunt. Ex Opte Project.
Thermopolium interretiale.

Interrete[1][2] (-is, n)[2] vel internexus[3][4][5] (-ūs, m) vel rete informaticum[2] (-is, n)[2] est ratio reticulorum computatralium inter sese per totum orbem terrarum conectorum, quae serie protocollorum interretialium ad communicandum inter retia machinasque utitur. Quod "opus reticulatum operum reticulatorum" in retibus privatis, vulgatis, academicis, negotialibus?, publicisque spatii a minimis locis ad omnem orbem terrarum consistit, rebus vicissim per multa technologiarum communicationis electricitate, aere, et luce effectarum genera interconectis. Interrete vastam fontium ministeriorumque informationis varietatem fert, sicut documenta per hypertextum atque adhibitiones telae totius terrae coniuncta, cum litteris electronicis, telephonia, et tabulariis informaticis communicatis.

Data trans interrete, "fasciculis permutandis" (Anglice packet switching), moventur, ut qualibet via a fonte ad ultimam metam iter faciant.

Civitates plures varias leges de interreti habent.

Nonnulla periodica Latina in interreti eduntur.

  1. John C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 575.
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  3. "Latin Lovers". The Times. 3 Ianuarii 2007 
  4. Internexus secundum dict.info
  5. Pro Tridentina (Malta)

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search