Ioannes Calvinus

Wikidata Ioannes Calvinus
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Calvinus: imago
Ioannes Calvinus: imago
Ioannes Calvinus: subscriptio
Ioannes Calvinus: subscriptio
Nativitas: 10 Iulii 1509; Noviomum
Obitus: 27 Maii 1564; Genava
Patria: Francia Borboniensis, res publica Genavensis
Nomen nativum: Jehan Cauvin

Familia

Genitores: Gérard Cauvin;
Coniunx: Idelette Calvin

Memoria

Sepultura: Cemetery of Kings

Ioannes Calvinus (Francogallice: Jean Calvin) fuit reformator protestans. Natus est Noviomi, die 10 Iulii, anno 1509. Invitus Lutetiam reliquit et, anno 1541, domicilium collocavit Genavae, ubi suam constituit societatem religiosam. Anno 1536 scripsit librum, cui inscriptio est Institutio Religionis Christianae, ubi supremum profitetur dominatum Dei erga salutem hominis vi praedestinationis. Mortuus est Genavae, in Helvetia, die 27 Maii, anno 1564.

Ioannes Calvinus

Urbis Genavae,[1] quae etiam in praesentia saepe dicitur Urbs Calvini, non modo clarissimus civis fuit, verum etiam dux et dictator ab anno 1541 usque dum moreretur. Iohannes Calvinus talem politicam et religiosam de adversariis suis (aliquando etiam nece eorum) reportavit victoriam, ut urbs Genava a quibusdam diceretur Roma Protestantium.

  1. ubi Universitas Genavensis ab Ioanne Calvino anno 1559 constituta est.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search