Ioannes Zerzan

Zerzan in Bay Area Anarchist Book Fair anno 2010 loquitur.
Zerzan (dextra) et Laurentius Jarach inter se colloquuntur.

Ioannes Zerzan (vulgo John Zerzan, quod /ˈzɜrzən/ dicitur; anno 1943 natus Salem in urbe Oregoniae), alumnus Universitatis Stanfordiensis et Collegii Civici Franciscopolitani, est philosophus et scriptor Americanus anarchistaque primitivista. Opera sua civilizationem agriculturalem incusant, quia natura sua tyrannica sit visu oecologia profunda, et vitae habitum hunter-gatherer liberae societatis causa advocant. Inter criticarum suarum themata sunt domesticatio, lingua, cogitatio symbolica (ut puta mathematica et ars), et conceptum quidem temporis.

Ex libris suis inveniuntur Elements of Refusal (1988), Future Primitive and Other Essays (1994), Running on Emptiness (2002), Against Civilization: Readings and Reflections (2005), et Twilight of the Machines (2008).


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search