Isaac Iudaeus

Wikidata Isaac Iudaeus
Res apud Vicidata repertae:
Isaac Iudaeus: imago
Isaac Iudaeus: imago
Nativitas: 832; Aegyptus
Obitus: 932; Kairouan
Patria: Fatimid Caliphate

Isaac Iudaeus sive Israelita, Arabice إسحاق بن سليمان الإسرائيلي Isḥāq ibn Sulaimān al-Isrāʾīlī (medio fere saeculo IX natus; anno circiter 955 mortuus)[1] fuit scriptor operum philosophicorum medicorumque Arabicorum. Opera eius Latine a Constantino Africano et Gerardo Cremonensi versa sunt.

E stirpe Iudaico ortus, Cairi natus, ibidem ophthalmologus operam dedit. Anno 904 ad officium medici Cairuanae in urbe iuxta emirum Africanum familiae Aghlabidarum Ziyadat Allah III convocatus est. Quo anno 909 e regno suo eiecto, Isaac mox iuxta Abdullah al-Mahdi Billah, Fatimidarum primum calipham, laborare coepit. Cairuanae ergo ab anno fere 907 usque ad mortem habitabat medicinamque docebat.

  1. Ita Jacquart (1998), Levin et al. (2018) non abnuentibus. Veteriores nativitatem c. 832, obitum c. 932 statuunt

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search