Iulius II

Wikidata Iulius II
Res apud Vicidata repertae:
Iulius II: imago
Iulius II: imago
Nativitas: 5 Decembris 1443; Alba Docilia
Obitus: 21 Februarii 1513; Roma
Patria: Respublica Genuensis
Nomen nativum: Giuliano della Rovere

Pontificatus

1503 - 1513
Praecessor: Pius III
Successor: Leo X

Insignia heraldica

Iulius II: insigne
Iulius II: insigne

Iulius II,, nomine nativo Iulianus Rovereus[1] vel Giuliano della Rovere, papa Ecclesiae Catholicae Romanae, natus est anno 1443. Educatus est a Franciscanis.

Anno 1471, patruo Raphaelis patris eius papa cum nomine Sixti IV facto, ille ipse die 15 Decembris 1471 a novo papa cardinalis creatus est; episcopus erat multorum dioecesarum, etiam erat archiepiscopus urbis Avenionis. Die 1 Novembris 1503 papa electus est. Dicitur minime vitam piam egisse, et filias et (ut tradunt) concubitores masculinos habuisse. Fuit amicus medici et astronomi Boneti de Latis; caeremoniarius ei ab anno 1503 usque ad 1506 meruit Ioannes Burchardus.

  1. Paulus Iovius, Vita Leonis Decimi. "Julianus Roverus" hic, sed per errorem?

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search