Karachium

Wikidata Karachium
Res apud Vicidata repertae:
Karachium: insigne
Karachium: insigne
Civitas: Pakistania
Locus: 24°51′36″N 67°0′36″E
Numerus incolarum: 14 910 352
Zona horaria: UTC+05:00
Situs interretialis
Nomen officiale: کراچی, ڪراچي

Gestio

Praefectus: Murtaza Wahab
Consilium: Karachi Metropolitan Corporation
Procuratio superior: Sindia

Geographia

Superficies: 3 527 chiliometrum quadratum
Mazar-e-Quaid, mausoleum Machometi Ali Jinnah.

Karachium[1] (vulgo Karachi, Urdu كراچى, Sindhi ڪراچي) est maxima urbs, principalis portus, principalis sedes aeraria Pakistaniae, atque caput provinciae Sindiae. Aestimatur numerus incolarum urbis circa 13 milliones[2] ad 15 milliones[3] hominum, cum plus quam 18 millionibus qui omnem regionem metropolitam habitant.[4] Karachium est urbs frequentissima in civitate, una ex orbis terrarum maximis urbibus numero habitantium[3] atque decima agglomeratio urbana in orbe terrarum.[5] Urbs est prima civitatis sedes argentariae, industriae, operum oeconomicorum, et commercii, et locus maximarum societatum Pakistaniae, inter quas societates quae de textilibus, navibus, manufactura autocinetorum, oblectamento, artibus, habitu, advertising, curatione librorum edendorum, evolutione programmaturae, et investigationibus medicis tractant. Urbs est maior educationis altioris sedes in Asia Meridiana et vita Islamica.[6]


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search