Leda (Graece Λήδα) in mythologia Graeca est Thestii filia, Tyndarei Laconiae regis uxor, quacum Iuppiter, cum eam adamasset, in cygnum versus concubuit,[1] cum iam antea e Tyndareo gravida fuisset. Expletis itaque legitimis mensibus, Leda duo peperit ova,[2] ex quorum altero nati sunt Pollux et Helena, ex altero Castor et Clytemnestra.[3] Fuerunt tamen qui dicerent veram matrem Helenae Nemesin fuisse, Ledam nihil nisi nutricem.[4] Euripides poeta Ledam ob filiae Helenae flagitia se pudore suspendisse narrabat.[5]
In Odyssea[6] Ulixes apud Inferos Ledam vidit et adlocutus est.
© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search