Leges Liciniae Sextiae

Leges Liciniae Sextiae latae sunt anno 367 a.C.n. curantibus consulibus Gaio Licinio Stolo et Lucio Sextio Laterano. Praeter legem agrariam etiam extunc duos consules rem publicam habituros, quorum alter plebeius, alter optimas esse fas erat, constituerunt. Praeterea instituerunt officium praetoris qui domi ius diceret duosque aediles curules, qui in munere fungendo invicem sibi succederent. 

Tametsi plebei diu ab optimatibus ius fungendorum summorum officiorum impetraverant tantum facta secessione plebis ad summos gradus cursus honorum, id est consulatum atque praeturam concessi sunt.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search