Leo Africanus

Wikidata Leo Africanus
Res apud Vicidata repertae:
Leo Africanus: imago
Leo Africanus: imago
Nativitas: 1494; Granata
Obitus: 16. saeculum; Tunesia
Patria: Regnum Granatae, Dicio Pontificia, Marocum
Nomen nativum: حسن ابن محمد الوزان الغرناطي

Leo Africanus est nomen late cognitum scriptoris cuius nomen natale in lingua Arabica fuit al-Hasan ibn Muhammad al-Wazzān al-Fāsī (scriptura Arabica الحسن بن محمد الوزان الفاسي, i.e. Hasanus Mahometi filius pensator Fezzae; (natus Granatae ante annum 1492; mortuus post annum 1527).

Tabula anno 1736 edita quae regna Africana a Leone enumerata monstrat

Sahara deserto transito regna Africae occidentalis mediterranea visitavit et descripsit. Quorum haec enumeratio praebuit:

Vidi ego quindecim Nigritarum regna; sunt tamen et multa plura ... eorum igitur nomina, sumendo ab Occidente principium atque Orientem versus et Meridiem pergendo, sunt haec: Gualata, Ginea, Melli,[1] Tombutum, Gagos,[2] Guberis(en), Agades, Canos, Casena, Zegzega, Zanfara(en), Guangara(en), Burnum(en), Gaoga, Nube.[3]
  1. Capite Niani(en)
  2. Quae urbs caput erat regni Songhai(en)
  3. Africae descriptio p. 11 editionis 1632

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search