Leonardus Vincius

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Wikidata Leonardus Vincius
Res apud Vicidata repertae:
Leonardus Vincius: imago
Leonardus Vincius: imago
Leonardus Vincius: subscriptio
Leonardus Vincius: subscriptio
Nativitas: 15 Aprilis 1452; Anchiano
Obitus: 2 Maii 1519; Clos Lucé
Patria: Respublica Florentina
Nomen nativum: Leonardo di ser Piero da Vinci

Familia

Genitores: Ser Piero da Vinci; Caterina di Meo Lippi
Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Château d'Amboise

Insignia heraldica

Leonardus Vincius: insigne
Leonardus Vincius: insigne
Despectus anno 1473 pictus in vallem Arni fluminis, ubi Leonardus adolescebat; eius prima nota pictura.
Res a Leonardo inventae.
Mona Lisa.

Leonardus Vincius, sive Leonardus (de) Vinci (Italiane Leonardo di ser Piero da Vinci, 15 Aprilis 14522 Maii 1519) fuit polymathes geniusque, inventor, ingeniarius, ac scriptor Italus Renascentiae, qui artis, sculpturae, architecturae, musicae, anatomiae, botanicae, geologiae, geographiae peritissimus erat.

In primis fuit sua aetate praeclarus pictor, quamquam hodie imagines modo quindecim Leonardo ascriptas habemus, cum ceterae, certe multae, cum? tempore perditae sint. Ingenium eius per imagines exstantes nihilo minus videtur in usu sapientiae de rebus anatomicis, opticis, botanicis, aliisque ad subiecta describenda. Peritus structurae musculorum et lucis proprietatum affectus motusque animi scite capiens in corpora et facies callide depinxit. Una cum adumbrationibus in Leonardi libellis, quae non modo imagines naturae monstrant sed quoque multa de studiis naturalibus eius manu scripta tractant, thesauro sunt artificibus in saeculis posterioribus naturam intellegere et simulare petentibus.

Recentius agnoscimus Leonardum inventorem. In libellis descripsit inter alia helicopterum, autocurrum armatum et alia armatoria, machinam calculatoriam, instrumenta musica, umbellam descensoriam, pontes varios, moles, canales, et antlias hydraulicas. Multa quae Leonardus proposuit illo tempore non aedificari potuerunt, nam metallurgia ad initium saeculi XVI nimis infantilis fuit. Technologia admodum progressa, multae eius machinationes ad exitum perductae sunt, exempli gratia anemoplanum? secundum Leonardi descriptione anno 2005 constructum.

Leonardus Vincius est quasi signo aevo artium renatarum. Imagines eius celebrantur in camisiis, libris et mythistoriis, etiam in eurone Italico.

Leonardus Vincius est etiam defensor iurum animalium cum "De crudeltà del uomo" (De crudelitate hominum)


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search