Liber Psalmorum

Primi versus Psalmi 1 Hebraice scripti

Liber Psalmorum (Hebraice תְּהִלִּים‬ vel תהילים‬, Tehillim, "laudes") est liber Bibliorum Hebraicorum, ubi primus liber Chethubim ("Scriptarum") habetur, atque liber Veteris Testamenti Christiani. Titulus Latinus a Graeco ψαλμοί, "fidium cantûs", deducitur. Liber Psalmorum est anthologia singulorum carminum, quorum centum quinquaginta apud Iudaeos et Christianos occidentales, et plus apud Christianos orientales, canonici habentur. Multi psalmi cum nomine Davidis regis coniunguntur; nunc autem eruditi putant paucos aut nullos ab eo ipso scriptos esse.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search