Libro del conocimiento de todos los reinos

Frontispicium manuscripti Monacensis (Z: Bibliotheca Publica Bavarica Cod. hisp. 150)

Libro del conocimiento de todos los reinos est liber Hispanice anno circiter 1385 scriptum quo peregrinatio per civitates omnis orbis terrarum a fratre Franciscano susceptum describitur et vexilla harum civitatum delineantur. Iter magna parte ficticium esse constat, sed primam descriptionem veram insularum Canariarum comprehendit. Imagines vexillorum cum insignia heraldica saepe consonant et multis casibus veras esse censentur.

Textus de regno Granatae, vexillo addito, in manuscripto antiquiori Matritensi (S: Bibliotheca Nationalis Hispanica MS. 1997 f. 10r)

Titulus plenus orthographiá priscá, sicut ad initium textus legitur, sequitur: Este libro es del conosçimiento de todos los reynos e tierras e señoríos que son por el mundo e de las señales e armas que han cada tierra e señorío por sy e de los reyes e señores que los proueen, scil. "Hic est liber cognitionis regnorum terrarumque dominiorumque omnium quae per mundum stant et insignium armorumque quae quisque terra dominiumque possidet et regum dominorumque qui ea [arma] provident".

Textus de Hibernia, Granata, Aragonia, vexillis additis, in manuscripto Monacensi (Bibliotheca Publica Bavarica Cod. hisp. 150 f. 6r)

Huius libri quattuor exemplaria manuscripta servantur:


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search