Lingua Khmer

Lingua Khmer
ភាសាខ្មែរ
Taxinomia:
lingua Austroasiatica e grege Mon-Khmer
Locutores: inter 14 et 20 milliones nativorum
inter 15 et 21 milliones omnes
Sigla: 1 km, 2 khm, 3
Status publicus
Officialis Cambosia
Privata Vietnamia, Thailandia, Indonesia, Malaesia, Timoria Orientalis
Litterae:
Scriptura: Scriptura Khmer
Procuratio: nulla


Lingua Khmer Cambosiae lingua officialis est quia gens Khmer, ethnos ibi praedominans et delta Meconis quoque et Thailandiensem Boreorientalem (Thailandice; อีสาน) regionem incolens, ea loquitur. Ad linguarum Austroasiaticarum familiam pertinet. Seu Sanscrita seu Palica, transmissa per Buddhismi et Hinduismi propagationem, linguam maxime affecit. Causa geographicae vicinitatis, lingua Chmerica quoque linguis Thailandica et Laotica affecta est et vice versa. Praeterea diversa vocabula e lingua Francogallica per colonialem dominationem absorpta sunt.

Lingua Khmer finitimarum linguarum (Thai, Laoticae et Vietnamicae) dissimilis est, quia lingua tonalis non est. S-O-V typi syntaxe utitur et lingua insulans est, sed cum praefixorum et infixorum usu per lexici typi derivationem.

Lingua Khmer abecedario proprio scribitur.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search