Lingua Vasconica


Lingua Vasconica
Euskara
IPA: [ eus̺ˈkaɾa ]
Taxinomia:
sine familia
Locutores: 883 146 (2006)
Sigla: 1 eu, 2 baq / aus, 3 eus
Status publicus
Officialis Vasconia et Navarra
Privata Hispania et Francogallia
Litterae:
Scriptura: Latina
Procuratio: Regia Academia Linguae Vasconicae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Vasconica, Navarrorum aut Vasconum (Vasconice appellatur Euskara sed, pendens e dialecto, Euskera vel Uskara vel Üskara vel Eskuara dici etiam potest), est sola lingua sui gregis quae superest ex quo Linguae Indoeuropaeae in Europa occidentali dicebantur. Cum Vasconum antecessores iam linguam similem, antequam indoeuropaei huc pervenerunt, loquebantur, illa lingua in numero antiquissimarum Europae linguarum habetur. Aliqui putant linguam Ibericam antiquam Vasconicae cognatam esse. Loquuntur Vasconice circa 600 000 incolarum Hispaniae, praecipue in Vasconia et Navarra, sed quoque in Francia. Est lingua agglutinans sicut Finnica, Hungarica, Turcica. Certe a lingua Aquitanica orta, sola putatur inter linguas mundi, nisi forsitan cum lingua Iberica antiqua cognata sit. Lingua Aquitanica iam in Hispania et Aquitania ante Romanorum adventum exstitit.

Vasconica lingua primum scripta est in glossis Aemilianensibus et in glossis Picaudi. In medio aevo quoque lingua navarrorum est appellata. Primo fuit impressa anno 1545, Burdigalae, et librum primum fuit Linguae Vasconum Primitiae.

Linguae Vasconicae sunt etiam permultae dialecti.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search