Lingua constructa

Vexillum Conlang, signum linguae constructae, Turrim Babel pro sole oriente repraesentat.[1]

Lingua constructa vel lingua artificiosa[2] est lingua cuius phonologia, grammatica et vocabularium de industria excogitata est ad communicationem humanam, non lingua ex natura nata. Contrarium est lingua naturalis, quae ex sermonum commercio usuque cotidiano exstitit et, quia mutabilis est, continuo exsistit. Multis pro causis construuntur linguae, sicut communicationem humanam facilius reddere, codices fingere, fictioni additam realismi stratum dare, in experimentis in disciplinis linguistica, scientia cognitiva, et eruditione machinarum adhibere, atque artifices et ludos linguae excogitare.

  1. Adrian Morgan, "Conlanging and phonetics", The Outer Hoard.
  2. Anglice constructed language vel conlang vel artificial language, Francogallice langue construite vel langue artificielle, Germanice konstruierte Sprache vel künstliche Sprache. Aliud vocabulum quod fieri potest est ideolingua (Francogallice idéolangue Hispanice ideolengua).

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search