Matroneum vel matronaeum (a matrona) in architectura est porticus in interiori aedificii parte, primum ad accommodandas mulieres designatus.[1]
In Christianis Medii Aevi templis, matronea partem accommodationis amiserunt, atque elementa plane architectonica facta sunt, super alas ad tenendum ictum navis positas, et deinde solum ex sinibus constare coeperunt.
In templis modo architecturae Gothicae prioris designatis, matronea fuerunt unum ex quattuor elementis (arcu, matroneo, triforio, porticu) quae parietes interiores composuerunt, sed aetete tumidae architecturae Gothicae rara facta sunt.
© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search